- DYRRACHIUM
- DYRRACHIUMurbs ampla in ea parte Macedoniae, quae mari Adriatico incumbit, distans a Brundusio 220. m. p. traiectu. Dictam ita volunt a nomine eius, qui ibi protum capacem adiecit: nam antea Epidamnus vocabatur. Plin. l. 3. c. 23. vulgo Durazzo. Condita a Corcyraeis, A. U. C. 130. Afflicta ab exulibus A. C. 315. Corinthiorum opem imploravit, qui a Corcyraeis devicti. Hinc Atheniensibus hisce assistentibus bellum Corinthiacum conflatum, fomes Peloponnesiaci. Sub Christianis Metropolitana fuit, a Mahomete Venetis erepta sec. 15. Hanc urbem Cicero exilii sui tempore amicissimam expertus est, et officiosissimam, in qua et commoratus est, donec Senatusconsulto revocaretur. Lucan. Civil. Bell. l. 6. v. 14.Dyrrachii praeceps rapiendas tendit ad arces.Η᾿πείρου μητρόπολιν, vocat Eustath. qui addit, sic dictam esse, ἀπὶτȏυ τόπου τῆς τραχύτητος. ΔυϚράχιον γάρ ἔςιν, ὅ ἐςι δυϚέξοχον. Ob intemperiem aeris patum habitatur. Thuc. l. 1. et seqq. Str. l. 5. Diod. Sicul. Euseb. Chron. Magin. Geogr. etc. Baudr. urbs haec pulchertrima olim Albaniae marit. ad ostia fluv. Argentaro, in mare Adriat. Hinc Principes Dyrrachini dicti Carlovicii, ex sanguine Franciae Regum. Distat. 45. mill. a Lisso in Austr. 70. a Aulone in Bor. Item Dyrrhachium Laconiae urbs Stephano, una ex centum. Vide Voss. ad Melam. p. 158 Plin. l. 3. c. XI. et 23. Nic. Lloydius. Hodie vicus est. ubi arcis adhuc veteris rudera visuntur. Iac. Spon. Itin. p. 1. p. 117.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.